| Ex secundario invenit vita et hydrargyrum | 33.123.1 |
| in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. fit autem duo- | |
| bus modis: aereis mortariis pistillisque trito minio ex | |
| aceto aut patinis fictilibus inpositum ferrea concha, calice | |
| coopertum, argilla superinlita, dein sub patinis accens<o> | 5 |
| follibus continuis igni atque ita calici sudore deterso, qui | |
| fit argenti colore et aquae liquore. idem guttis dividi | |
| facilis et lubrico umore confluere. quod cum venenum | 124.1 |
| esse conveniat, omnia, quae de minio in medicinae usu | |
| traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis inlito | |
| capiti ventrive sanguinem sisti, dum ne qua penetret in vis- | |
| cera ac volnus attingat. aliter utendum non equidem censeam. | 5 |