Iuba minium nasci et in Carmania tradit,
|
33.118.1
|
Timagenes et in Aethiopia, sed neutro ex loco invehi-
|
|
tur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania, celeberrimo
|
|
Sisaponensi regione in Baetica miniario metallo vectigalibus
|
|
populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. non licet
|
5
|
ibi perficere id, excoctique Romam adfertur vena signata,
|
|
ad bina milia fere pondo annua, Romae autem lavatur, in
|
|
vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet HS LXX
|
|
in libras. sed adulteratur multis modis, unde praeda
|
|
societati. namque est alterum genus omnibus fere ar-
|
119.1
|
gentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto
|
|
lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argen-
|
|
tum vivum appellavimus—is enim et ipse in argentum
|
|
excoquitur—, sed ex aliis simul repertis. steriles etiam
|
5
|
plumbi micae. deprehenduntur solo colore nec nisi in
|
|
fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam.
|
|
hoc est secundarium minium perquam paucis notum, mul-
|
|
tum infra naturales illas harenas. hoc ergo adulteratur
|
120.1
|
minium in officinis sociorum, et vi<l>ius Syrico. quonam
|
|
modo Syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem
|
|
Syrico minium compendi ratio demonstrat. et alio modo
|
|
pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluen-
|
5
|
tium penicillos. sidit autem in aqua constatque furanti-
|
|
bus. sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem
|
121.1
|
splendor in parietibus sentit <plu>m<b>aginem. quamquam
|
|
hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponensibus autem
|
|
miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri
|
|
modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit,
|
5
|
sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac
|
|
simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum,
|
|
deprehendi. inlito solis atque lunae contactus inimicus.
|
122.1
|
remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo lique-
|
|
facta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae
|
|
carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis
|
|
subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora ni-
|
5
|
tescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis
|
|
vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem
|
|
trahant et tamen <s>uper illas spectent. minium in volu-
|
|
minum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras
|
|
vel in <m>uro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit.
|
10
|