| Auri argentique mentionem comitatur lapis, | 33.126.1 |
| quem coticulam appellant, quondam non solitus inveniri | |
| nisi in flumine Tmo<l>o, ut auctor est Theophrastus, | |
| nunc vero passim. alii Heraclium, alii Lydium vocant. | |
| sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis binasque | 5 |
| latitudinis non excedentes. quod a sole fuit in <i>is, melius | |
| quam quod a terra. his coticulis periti cum e vena ut | |
| lima rapuerunt experimentum, protinus dicunt, quantum | |
| auri sit in ea, quantum argenti vel aeris, scripulari diffe- | |
| rentia, mirabili ratione non fallente. | 10 |