| Argenti duae differentiae. vatillis ferreis can- | 33.127.1 |
| dentibus ramento inposito, quod candidum permaneat, | |
| probatur. proxima bonitas rufo, nulla nigro. sed ex- | |
| perimento quoque fraus intervenit. servatis in urina vi- | |
| rorum vatillis inficitur ita ramentum obiter, dum uritur | 5 |
| candoremque mentitur. est aliquod experimentum politi | |
| et in halitu hominis, si sudet protinus nubemque discutiat. | |
| lamnas duci <in> speciem <v>i<t>ri non nisi ex optimo | 128.1 |
| posse creditum. fuerat id integrum, sed id quoque iam | |
| fraude corrumpitur. | |
| Es<t> natura mira imagines reddendi, quod repercusso | |
| aëre atque in oculos regesto fieri convenit. eadem vi si<c> | 5 |
| in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa di- | |
| latatur in inmensum magnitudo imaginum. tantum inter- | |
| est, repercussum illum excipiat an respuat. quin etiam | 129.1 |
| pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis, | |
| ut vel uno intuente totidem populus imaginum fiat. ex- | |
| cogitantur et monstrifica, ut in templo Zmyrnae dicata. | |
| id evenit figura materiae. plurimum refert concava sint | 5 |
| et poculi modo an parmae Threcidicae, media depressa | |
| an elata, transversa an obliqua, supina an infesta, quali- | |
| tate excipientis figurae torquente venientes umbras; neque | 130.1 |
| enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae | |
| accipientis umbra. atque ut omnia de speculis peragantur | |
| in hoc loco, optima aput maiores fuerant Brundisina, | |
| stagno et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus | 5 |
| fecit Pasiteles Magni Pompei aetate. nuper credi coeptum | |
| certiorem imaginem reddi auro opposito aversis. |