| Tinguit Aegyptus argentum, ut in vasis Anubim | 33.131.1 |
| suum spectet, pingitque, non caelat, argentum. unde | |
| transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque, | |
| crescit pretium fulgoris excaecati. id autem fit hoc modo: | |
| miscentur argento tertiae aeris Cyprii tenuissimi, quod | 5 |
| coronarium vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; con- | |
| flantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi, | |
| donec se ipsa opercula aperiant. nigrescit et ovi indurati | |
| luteo, ut tamen aceto et creta deteratur. |