| Triginta duo libras argenti Africanus sequens | 33.141.1 |
| heredi reliquit idemque, cum de Poenis triumpharet, IIII | |
| CCCLXX pondo transtulit. hoc argenti tota Carthago ha- | |
| buit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu | |
| victa! Numantia quidem deleta idem Africanus in triumpho | 5 |
| militibus 𐆖 VII dedit. o viros illo imperatore dignos, qui- | |
| bus hoc satis fuit! frater eius Allobrogicus primus omnium | |
| pondo mille habuit, at Drusus Livius in tribunatu plebei X. | |
| nam propter quinque pondo notatum a censoribus trium- | 142.1 |
| phalem senem fabulosum iam videtur, item Catum Aelium, | |
| cum legati Aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus | |
| adissent, missa ab iis vasa argentea non accepisse neque | |
| aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem quam duo | 5 |
| pocula, quae L. Paulus socer ei ob virtutem devicto Per- | |
| seo rege donavisset. invenimus legatos Carthaginiensium | 143.1 |
| dixisse nullos hominum inter sese benignius vivere quam | |
| Romanos. eodem enim argento apud omnes cenitavisse | |
| ipsos. at, Hercules, Pompeium Paulinum, Arelatensis | |
| equitis Romani filium paternaque gente pellitum, XII | 5 |
| pondo argenti habuisse apud exercitum ferocissimis gen- | |
| tibus oppositum scimus; lectos vero iam pridem | 144.1 |
| mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia. | |
| quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio | |
| eques Romanus, non ut operiret aut Deliaca specie fa- | |
| ceret, sed Punicana; eadem et aureos fecit, nec multo | 5 |
| post argentei Deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit | |
| bellum civile Sullanum. |