| Paulo enim ante haec factae sunt lances e cen- | 33.145.1 |
| tenis libris argenti, quas tunc super CL numero fuisse | |
| Romae constat multosque ob eas proscriptos dolo con- | |
| cupiscentium. erubescant annales, qui bellum civile illud | |
| talibus vitiis inputavere; nostra aetas fortior fuit. Claudii | 5 |
| principatu servus eius Drusilianus nomine Rotundus, dis- | |
| pensator Hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit, | |
| cui fabricandae officina prius exaedificata fuerat, et comites | |
| eius octo ad CCL libras, quaeso, ut quam multi eas con- | |
| servi eius inferrent, aut quibus cenantibus? Cornelius | 146.1 |
| Nepos tradit ante Sullae victoriam duo tantum triclinia | |
| Romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua | |
| memoria coeptum. Fenestella, qui obiit novissimo Ti- | |
| berii Caesaris principatu, ait et testudinea tum in usum | 5 |
| venisse, ante se autem paulo lignea, rotunda, solida nec | |
| multo maiora quam mensas fuisse, se quidem puero qua- | |
| drata et conpacta aut acere operta aut citro coepisse, mox | |
| additum argentum in angulos lineasque per commissuras, | |
| tympana vero se iuvene appellata, tum a stateris et lances, | 10 |
| quas antiqui magides vocaverant. |