| Nec copia argenti tantum furit vita, sed valdius | 33.147.1 |
| paene manipretiis, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. | |
| delphinos quinis milibus sesterti<um> in libras emptos C. | |
| Gracchus habuit, L. vero Crassus orator duos scyphos | |
| Mentoris artificis manu caelatos HS C, confessus tamen | 5 |
| est numquam iis uti propter verecundiam ausum. sci<m>u<s> | |
| eundem HS VI in singulas libras vasa empta habuisse. | |
| Asia primum devicta luxuriam misit in Italiam, siquidem | 148.1 |
| L. Scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo mill<e | |
| et> CCCC et vasorum aureorum pondo MD [anno conditae | |
| urbis DLXV]. at eadem Asia donata multo etiam gravius | |
| adflixit mores, inutiliorque victoria illa hereditas Attalo | 5 |
| rege mortuo fuit. tum enim haec emendi Romae in | 149.1 |
| auctionibus regiis verecundia exempta est urbis anno | |
| DCXXII, mediis LVII annis erudita civitate amare etiam, | |
| non solum admirari, opulentiam externam, inmenso et | |
| Achaicae victoriae momento ad inpellendos mores, quae | 5 |
| et ipsa in hoc intervallo anno urbis DCVIII parta signa | |
| et tabulas pictas invexit. ne quid deesset, pariter qu<o>- | 150.1 |
| <qu>e luxuria nata est et Carthago sublata, ita congruen- | |
| tibus fatis, ut et liberet amplecti vitia et liceret. petiere | |
| et dignationem hinc aliqui veterum. C. Marius post victo- | |
| riam Cimbricam cantharis potasse Liberi patris exemplo | 5 |
| traditur, ille arator Arpinas et manipularis imperator. |