| Ex caeruleo fit quod vocatur lomentum, perficitur id | 33.162.1 |
| lavando terendoque. hoc est caeruleo candidius. pretia | |
| eius 𐆖 X in libras, caerulei 𐆖 VIII. usus in creta; calcis | |
| inpatiens. nuper accessit et Vestorianum, ab auctore | |
| appellatum. fit ex Aegyptii levissima parte; pretium eius | 5 |
| in libras 𐆖 I. idem et Puteolani usus, praeterque ad | |
| fenestras; cylon vocant.—Non pridem adportari et In- | 163.1 |
| dicum coeptum est, cuius pretium 𐆖 VII. ratio in pictura | |
| ad incisuras, hoc est umbras dividendas ab lumine.— | |
| Est et vilissimum genus lomenti, quod tritum vocant, | |
| quinis assibus aestimatum. | 5 |
| Caerulei sinceri experimentum in carbone ut flagret; | |
| fraus viola arida decocta in aqua sucoque per linteum | |
| expresso in cretam Eretriam. vis in medicina ut purget | |
| ulcera; itaque et emplastris adiciunt, item causticis. | |
| teritur autem difficillime.—Sil in medendo leniter | 164.1 |
| mordet adstringitque et explet ulcera. uritur in fictili- | |
| bus, ut prosit. | |
| Pretia rerum, quae usquam posuimus, non ignoramus | |
| alia aliis locis esse et omnibus paene mutari annis, prout | 5 |
| navigatione constiterint aut ut quisque mercatus sit aut | |
| aliquis praevalens manceps annonam flagellet, non obliti | |
| Demetrium a tota Seplasia Neronis principatu accusatum | |
| apud consules; poni tamen necessarium fuit quae plerum- | |
| que erant Romae, ut exprimeretur auctoritas rerum. | 10 |