| LIBER XXXIV | |
| Proxime dicantur aeris metalla, cui et in usu | 34.1.1 |
| proximum est pretium, immo vero ante argentum ac paene | |
| etiam ante aurum Corinthio, stipis quoque auctoritas, ut | |
| diximus. hinc aera militum, tribuni aerarii et aerarium, | |
| obaerati, aere diruti. docuimus quamdiu populus Roma- | 5 |
| nus aere tantum signato usus esset: et alia <re> ve- | |
| tustas aequalem urbi auctoritatem eius declarat, a rege | |
| Numa collegio tertio aerarium fabrum instituto. |