| Vena quo dictum est modo foditur ignique per- | 34.2.1 |
| ficitur. fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmean, | |
| celebri trans maria et quondam in Campania, nunc et in | |
| Bergomatium agro extrema parte Italiae; ferunt nuper | |
| etiam in Germania provincia repertum. fit et ex alio | 5 |
| lapide, quem chalcitim appellant in Cypro, ubi prima | |
| aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris | |
| praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam boni- | |
| tatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo | |
| iam tempore effeta tellure. proximum bonitate fuit Sal- | 3.1 |
| lustianum in Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum | |
| aevi, successitque ei Livianum in Gallia. utrumque a me- | |
| tallorum dominis appellatum, illud ab amico divi Augusti, | |
| hoc a coniuge. velocis defectus Livianum quoque; certe | 4.1 |
| admodum exiguum invenitur. summa gloriae nunc in | |
| Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. hoc a | |
| Liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem | |
| imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus | 5 |
| contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet. |