| Reliqua genera cura constant, quae suis locis | 34.5.1 |
| reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quon- | |
| dam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen | |
| ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an | |
| materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia cre- | 5 |
| verint, auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa, | |
| ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat— | |
| ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium | |
| claritatem et hac via quaererent—, adeoque exolevit | |
| fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna qui- | 10 |
| dem in ea re ius artis habeat. |