| Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime lau- | 34.6.1 |
| datur. hoc casus miscuit Corintho, cum caperetur, in- | |
| censa, mireque circa id multorum adfectatio furit, quippe | |
| cum tradatur non alia de causa Verrem, quem M. Cicero | |
| damnaverat, proscriptum cum eo ab Antonio, quoniam | 5 |
| Corinthiis cessurum se ei negavisset. ac mihi maior pars | |
| eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos | |
| sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi supti- | |
| lius; et hoc paucis docebo. Corinthus capta est olym- | 7.1 |
| piadis CLVIII anno tertio, nostrae urbis DCVIII, cum ante | |
| haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti | |
| omnia signa hodie Corinthia appellant. quapropter ad | |
| coarguendos eos ponemus artificum aetates; nam urbis | 5 |
| nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum | |
| colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum Corinthia, | |
| quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo | |
| in lucernas aut trulleos nullo munditiarum dispectu. eius | 8.1 |
| tria genera: candidum argento nitore quam proxime acce- | |
| dens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri | |
| fulva natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies | |
| fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quam- | 5 |
| quam hominis manu est; at fortuna temperatur in simu- | |
| lacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris | |
| imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul | |
| a Corinthio, longe tamen ante Aegineticum atque Delia- | |
| cum, quae diu optinuere principatum. | 10 |