| Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa e<o>, | 34.10.1 |
| nec quod ibi gigne<re>tur, sed officinarum temperatura, | |
| nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est | |
| Romae. hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem | |
| Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede. illo aere | 5 |
| Myron usus est, hoc Polycletus, aequales atque condisci- | |
| puli; si<c> aemulatio et in materia fuit. |