| Privatim Aegina candelabrorum superficiem | 34.11.1 |
| dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. in iis ergo | |
| iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribuno- | |
| rum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a can- | |
| delarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri | 5 |
| talis fuit Theonis iussu praeconis Clesippus fullo gibber | |
| et praeterea et alio foedus aspectu, emente id Gegania | |
| HS L. eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa | 12.1 |
| nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox | |
| in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum | |
| coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen | |
| moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras | 5 |
| Geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla | |
| Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his | |
| celebratur, quoniam Mummi victoria Corinthum quidem | |
| diruit, sed e compluribus Achaiae oppidis simul aera | |
| dispersit. | 10 |