| Prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere | 34.13.1 |
| factitavere. invenio et a Cn. Octavio, qui de Perseo rege | |
| navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad | |
| circum Flaminium, quae Corinthia sit appellata a capitulis | |
| aereis columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syra- | 5 |
| cusana superficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pan- | |
| theo capita columnarum a M. Agrippa posita. quin etiam | |
| privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter | |
| crimina obiecit Spurius Carvilius quaestor, ostia quod | |
| aerata haberet in domo. nam triclinia aerata abacos- | 14.1 |
| que et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum in- | |
| vexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII, | |
| L. Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi | |
| oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere | 5 |
| factitavere et cortinas tripodum, nomine <et> Delphicas, | |
| quoniam donis maxime Apollini Delphico dicabantur. pla- | |
| cuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala | |
| ferentium modo lucentes, quale est in templo Apollinis | |
| Palatini quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione | 10 |
| captum in Cyme dicaverat eidem deo. |