| Transiit deinde ars vulgo ubique ad effigies | 34.15.1 |
| deorum. Romae simulacrum ex aere factum Cereri pri- | |
| mum reperio ex peculio Sp. Cassi, quem regnum ad- | |
| fectantem pater ipsius interemerit. transiit et a diis ad | |
| hominum statuas atque imagines multis modis. bitumine | 5 |
| antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse | |
| auro integere. hoc nescio an Romanum fuerit inventum; | |
| certe etiam nomen non habet vetustum. effigies hominum | 16.1 |
| non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetui- | |
| tatem merentium, primo sacrorum certaminum victoria | |
| maximeque Olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas | |
| dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent, | 5 |
| ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas | |
| vocant. Athenienses nescio an primis omnium Harmodio | 17.1 |
| et Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. hoc | |
| actum est eodem anno, quo et Romae reges pulsi. ex- | |
| cepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima | |
| ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae orna- | 5 |
| mentum esse coepere propagarique memoria hominum et | |
| honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris | |
| tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis | |
| factum atque in atriis: honos clientium instituit sic co- | |
| lere patronos. | 10 |