| Togatae effigies antiquitus ita dicabantur. | 34.18.1 |
| placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gym- | |
| nasiis exemplaribus; quas Achilleas vocant. Graeca res | |
| nihil velare, at contra Romana ac militaris thoraces addere. | |
| Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo | 5 |
| passus est. nam Lupercorum habitu tam noviciae sunt | |
| quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus | |
| eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. notatum ab | 19.1 |
| auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede ma- | |
| xima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum | |
| fuisset. equestres utique statuae Romanam celebrationem | |
| habent, orto sine dubio a Graecis exemplo. sed illi cele- | 5 |
| tas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui | |
| bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati | |
| in iis, qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi | |
| a divo Augusto seiuges, sicut elephanti. |