| Non vetus et bigarum celebratio in iis, qui prae- | 34.20.1 |
| tura functi curru vecti essent per circum; antiquior co- | |
| lumnarum, sicuti C. Maenio, qui devicerat priscos Latinos, | |
| quibus ex foedere tertias praedae populus Romanus prae- | |
| stabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis | 5 |
| Antiatibus fixerat anno urbis CCCCXVI, item C. Duillio, | |
| qui primus navalem triumphum egit de Poenis, quae est | |
| etiam nunc in foro, item L. Minucio praefecto annonae | 21.1 |
| extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata—nescio | |
| an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat—, | |
| praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et Atti | |
| Navi statua fuit ante curiam—basis eius conflagravit | 5 |
| curia incensa P. Clodii funere—; fuit et Hermodori | |
| Ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, | |
| interpretis, publice dicata. alia causa, alia auctoritas M. | 22.1 |
| Horati Coclitis statuae—quae durat hodieque—, cum | |
| hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et Si- | |
| byllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una | |
| quam Sextus Pacuius Taurus aed. pl. restituit; duae quas | 5 |
| M. Messalla. primas putarem has et Atti Navi, positas | |
| aetate Tarquinii Prisci, ni regum antecedentium essent in | |
| Capitolio, ex <i>is Romuli et Tatii sine tunica, sicut et | 23.1 |
| Camilli in rostris. et ante aedem Castorum fuit Q. Marci | |
| Tremuli equestris togata, qui Samnites bis devicerat capta- | |
| que Anagnia populum stipendio liberaverat. inter anti- | |
| quissimas sunt et Tulli Cloeli, L. Rosci, Sp. Nauti, C. Ful- | 5 |
| cini in rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum. | |
| hoc a re p. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et | 24.1 |
| P. Iunio, Ti. Coruncanio, qui ab Teuta Illyriorum regina | |
| interfecti erant. non omittendum videtur, quod annales | |
| adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec | |
| videlicet mensura honorata tunc erat. non praeteribo et | 5 |
| Cn. Octavium ob unum SC. verbum. hic regem Antiochum | |
| daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, | |
| circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, re- | |
| sponsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus | |
| statuam poni iussit "quam oculatissimo loco," eaque est | 10 |
| in rostris. invenitur statua decreta et Taraciae Gaiae | 25.1 |
| sive Fufetiae virgini Vestali, "ut poneretur ubi vellet," | |
| quod adiectum non minus honoris habet quam feminae | |
| esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium | |
| verbis: "quod campum Tiberinum gratificata esset | 5 |
| ea populo."—Invenio et Pythagorae et Alcibiadi in | 26.1 |
| cornibus comitii positas, cum bello Samniti Apollo Pythius | |
| iussisset fortissimo Graiae gentis et alteri sapientissimo | |
| simulacra celebri loco dicari. eae stetere, donec Sulla | |
| dictator ibi curiam faceret. mirumque est, illos patres | 5 |
| Socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato Pytha- | |
| goran praetulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quem- | |
| quam utroque Themistocli. |