| Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate | 34.28.1 |
| longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus | |
| est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae sta- | |
| tua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lu- | |
| cretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia | 5 |
| inter obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam | 29.1 |
| cum Coclitis publice dicatam crediderim—Atto enim ac | |
| Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse veri- | |
| simile est—, nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis | |
| positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in | 5 |
| honorem eius. e diverso Annius Fetialis equestrem, | |
| quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibulo Su- | |
| perbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae consulis filiae, | |
| eamque solam refugisse Tiberimque transnatavisse ceteris | |
| opsidibus, qui Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii | 10 |
| insidiis. |