| L. Piso prodidit M. Aemilio C. Popilio iterum | 34.30.1 |
| cos. a censoribus P. Cornelio Scipione M. Popilio statuas | |
| circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas | |
| omn<e>s praeter eas, quae populi aut senatus sententia | |
| statutae essent, eam vero, quam apud aedem Telluris | 5 |
| statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam | |
| conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambi- | |
| tionem providebant illi viri. exstant Catonis in censura | 31.1 |
| vociferationes mulieribus statuas Romanis in provinciis | |
| poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus Romae quo- | |
| que ponerentur, sicuti Corneliae Gracchorum matri, quae | |
| fuit Africani prioris filia. sedens huic posita soleisque | 5 |
| sine ammento insignis in Metelli publica porticu, quae | |
| statua nunc est in Octaviae operibus.—Publice | 32.1 |
| autem ab exteris posita est Romae C. Aelio tr. pl. lege | |
| perlata in Sthennium Stallium Lucanum, qui Thurinos | |
| bis infestaverat. ob id Aelium Thurini statua et corona | |
| aurea donarunt. iidem postea Fabricium donavere statua | 5 |
| liberati obsidione, passimque gentes in clientelas ita re- | |
| ceptae, et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis | |
| etiam statuae tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra | |
| muros solus hostium emisit hastam. |