| Fuisse autem statuariam artem familiarem | 34.33.1 |
| Italiae quoque et vetustam, indicant Hercules ab Euandro | |
| sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vo- | |
| catur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, prae- | |
| terea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis belli- | 5 |
| que argumento colitur digitis ita figuratis, ut CCCLXV | |
| dierum nota [aut per significationem anni temporis] et | |
| aevi esse deum indicent. signa quoque Tuscanica per | 34.1 |
| terras dispersa qu<in> in Etruria factitata sint, non est | |
| dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metro- | |
| dorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio | |
| inditum est, propter MM statuarum Volsinios expugnatos | 5 |
| obiceret. mirumque mihi videtur, cum statuarum origo | |
| tam vetus Italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum | |
| simulacra in delubris dicata usque ad devictam Asiam, | |
| unde luxuria. |