| Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in | 34.35.1 |
| ea, quam plasticen Graeci vocant, dici convenientius | |
| erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad in- | |
| finitum effloruit, multorum voluminum opere, si quis plura | |
| persequi velit; omnia enim quis possit? M. Scauri | 36.1 |
| aedilitate signorum MMM in scaena tantum fuere tempo- | |
| rario theatro. Mummius Achaia devicta replevit urbem, | |
| non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusa- | |
| tione ponatur? multa et Luculli invexere. Rhodi etiam- | 5 |
| num III signorum esse Mucianus ter cos. prodidit, nec | |
| pauciora Athenis, Olympiae, Delphis superesse creduntur. | |
| quis ista mortalium persequi possit aut quis usus no- | 37.1 |
| scendi intellegatur? insignia maxime et aliqua de causa | |
| notata voluptarium sit attigisse artificesque celebratos no- | |
| minavisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, | |
| cum Lysippus MD opera fecisse prodatur, tantae omnia | 5 |
| artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum | |
| apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; | |
| solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios se- | |
| ponere aureos singulos. |