| Evecta supra humanam fidem ars est successu, mox | 34.38.1 |
| et audacia. in argumentum successus unum exemplum | |
| adferam, nec deorum hominumve similitudinis expressae. | |
| aetas nostra vidit in Capitolio, priusquam id novissime | |
| conflagraret a Vitellianis incensum, in cella Iunonis canem | 5 |
| ex aere volnus suum lambentem, cuius eximium mira- | |
| culum et indiscreta veri similitudo non eo solum intel- | |
| legitur, quod ibi dicata fuerat, verum et satisdatione; nam | |
| quoniam summa nulla par videbatur, capite tutelarios ca- | |
| vere pro ea institutum publice fuit. audaciae in- | 39.1 |
| numera sunt exempla. moles quippe excogitatas videmus | |
| statuarum, quas colossaeas vocant, turribus pares. talis | |
| est in Capitolio Apollo, tralatus a M. Lucullo ex Apollonia | |
| Ponti urbe, XXX cubitorum, D talentis factus; talis in | 40.1 |
| campo Martio Iuppiter, a Claudio Caesare dicatus, qui | |
| devoratur Pompeiani theatri vicinitate; talis et Tarenti | |
| factus a Lysippo, XL cubitorum. mirum in eo quod manu, | |
| ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis con- | 5 |
| vellatur procellis. id quidem providisse et artifex dicitur | |
| modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, | |
| opposita columna. itaque magnitudinem propter difficul- | |
| tatemque moliendi non attigit eum Fabius Verrucosus, | |
| cum Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret. ante | 41.1 |
| omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, | |
| quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti disci- | |
| pulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, | |
| post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens | 5 |
| quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, | |
| maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. vasti specus | |
| hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis | |
| saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens. duo- | |
| decim annis tradunt effectum CCC talentis, quae conti- | 10 |
| gerant ex apparatu regis Demetrii relicto morae taedio | |
| obsessa Rhodo. sunt alii centum numero in eadem urbe | 42.1 |
| colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, no- | |
| bilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos | |
| fecit Bryaxis. |