Factitavit colossos et Italia. videmus certe Tuscani- 34.43.1
cum Apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta
pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem an pulchri-
tudine. fecit et Sp. Carvilius Iovem, qui est in Capitolio,
victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus 5
eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut con-
spiciatur a Latiari Iove. e reliquiis limae suam statuam
fecit, quae est ante pedes simulacri eius. habent in 44.1
eodem Capitolio admirationem et capita duo, quae P. Len-
tulus cos. dicavit, alterum a Charete supra dicto factum,
alterum fecit . . . dicus comparatione in tantum victus, ut
artificum minime probabilis videatur. verum omnem am- 45.1
plitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra Zeno-
dorus Mercurio facto in civitate Galliae Arvernis per annos
decem, HS <³⁰CCCC>³⁰ manipretii, postquam satis artem ibi ad-
probaverat, Romam accitus a Nerone, ubi destinatum illius 5
principis simulacro colossum fecit CXIXS pedum <in> longi-
tudinem, qui dicatus Soli venerationi est damnatis scele-
ribus illius principis. mirabamur in officina non modo 46.1
ex argilla similitudinem insignem, verum et de parvis
admodum surculis quod primum operis instaurati fuit.
ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam, cum
et Nero largiri aurum argentumque paratus esset et Zeno- 5
dorus scientia fingendi caelandique nulli veterum post-
poneretur. statuam Arvernorum cum faceret provinciae 47.1
Dubio Avito praesidente, duo pocula Calamidis manu cae-
lata, quae Cassio Salano avunculo eius, praeceptori suo,
Germanicus Caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut
vix ulla differentia esset artis. quanto maior Zenodoro 5
praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris ob-
literatio.