| Signis, quae vocant Corinthia, plerique in tantum | 34.48.1 |
| capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius orator | |
| sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo | |
| iudicio in altercatione neganti ei, aenigmata se intellegere, | |
| respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. circum- | 5 |
| tulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et | |
| paulo ante C. Cestius consularis signum, quod secum | |
| etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni taber- | |
| naculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus | |
| duae ante Martis Ultoris aedem dicatae sunt, totidem | 10 |
| ante regiam. |