| Minoribus simulacris signisque innumera prope | 34.49.1 |
| artificum multitudo nobilitata est, ante omnes tamen Phi- | |
| dias Atheniensis Iove Olympio facto ex ebore quidem et | |
| auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade | |
| LXXXIII, circiter CCC urbis nostrae annum, quo eodem | 5 |
| tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes, | |
| Hegias, et deinde olympiade LXXXVII Hagelades, Callon, | |
| Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron, | |
| Pythagoras, Scopas, Perellus. ex iis Polyclitus discipulos | 50.1 |
| habuit Argium, Asopodorum, Alexim, Aristidem, Phrynonem, | |
| [Dinonem], Athenodorum, Demean Clitorium, Myron Lycium. | |
| LXXXXV olympiade floruere Naucydes, Dinomenes, Canachus, | |
| Patroclus; CII Polycles, Cephisodotus, Leuchares, Hypato- | 5 |
| dorus; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion, Theri- | |
| machus. CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, | 51.1 |
| item Lysistratus frater eius, <S>the<n>nis, Euphron, <E>ucles, | |
| Sostratus, Ion, Silanion—in hoc mirabile quod nullo | |
| doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit Zeuxiaden—; | |
| CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus, Cephis<od>otus, | 5 |
| Timarchus, Pyromachus. cessavit deinde ars ac rursus | 52.1 |
| olympiade CLVI revixit, cum fuere longe quidem infra | |
| praedictos, probati tamen, Antaeus, Callistratus, Polycles | |
| Athenaeus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles. |