| Ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim | 34.53.1 |
| transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere | |
| autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis | |
| aetatibus geniti, quoniam fecerant Amazonas, quae cum | |
| in templo Dianae Ephesiae dicarentur, placuit eligi pro- | 5 |
| batissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iu- | |
| dicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam | |
| a sua quisque iudicassent. haec est Polycliti, proxima | |
| ab ea Phidiae, tertia Cresilae, quarta Cydonis, quinta | |
| Phradmonis. | 10 |