Phidias praeter Iovem Olympium, quem nemo aemu-
|
34.54.1
|
latur, fecit ex ebore aeque Minervam Athenis, quae est
|
|
in Parthenone stans, ex aere vero praeter Amazonem supra
|
|
dictam Minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae
|
|
cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam Minervam,
|
5
|
quam Romae Paulus Aemilius ad aedem Fortunae Huiusce
|
|
Diei dicavit, item duo signa, quae Catulus in eadem aede,
|
|
palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem
|
|
toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur.
|
|