| Polyclitus Sicyonius, Hageladae discipulus, diadumenum | 34.55.1 |
| fecit molliter iuvenem, centum talentis nobilitatum, idem | |
| et doryphorum viriliter puerum. fecit et quem canona | |
| artifices vocant liniamenta artis ex eo petentes veluti a | |
| lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis | 5 |
| opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum t<e>lo | |
| incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, | |
| qui vocantur astragalizontes et sunt in Titi imperatoris | |
| atrio—hoc opere nullum absolutius plerique iudicant—; | |
| item Mercurium, qui fuit Lysimacheae, Herculem, qui | 56.1 |
| Romae, hagetera arma sumentem, Artemona, qui peri- | |
| phoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam | |
| iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. | |
| proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, ex- | 5 |
| cogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene | |
| ad exemplum. |