| Myronem Eleutheris natum, Hageladae et ipsum disci- | 34.57.1 |
| pulum, bucula maxime nobilitavit celebratis versibus lau- | |
| data, quando alieno plerique ingenio magis quam suo | |
| commendantur. fecit et canem et discobolon et Perseum | |
| et pristas et Satyrum admirantem tibias et Minervam, | 5 |
| Delphicos pentathlos, pancratiastas, Herculem, qui est apud | |
| circum maximum in aede Pompei Magni. fecisse et cicadae | |
| monumentum ac locustae carminibus suis Eri<n>na signi- | |
| ficat. fecit et Apollinem, quem ab triumviro Antonio sub- | 58.1 |
| latum restituit Ephesiis divus Augustus admonitus in quiete. | |
| primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in | |
| arte quam Polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse | |
| tamen corporum tenus curiosus animi sensus non ex- | 5 |
| pressisse, capillum quoque et pubem non emendatius | |
| fecisse, quam rudis antiquitas instituisset. |