| Vicit eum Pythagoras Reginus ex Italia pancratiaste | 34.59.1 |
| Delphis posito; eodem vicit et Leontiscum. fecit et stadio- | |
| dromon Astylon, qui Olympiae ostenditur, et Libyn, puerum | |
| tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum, | |
| Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sen- | 5 |
| tire etiam spectantes videntur, item Apollinem serpentem- | |
| que eius sagittis configi, citharoedum, qui Dicaeus appel- | |
| latus est, quod, cum Thebae ab Alexandro caperentur, | |
| aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. hic | |
| primus nervos et venas expressit capillumque diligentius. | 10 |
| —Fuit et alius Pythagoras Samius, initio pictor, cuius | 60.1 |
| signa ad aedem Fortunae Huiusce Diei septem nuda et | |
| senis unum laudata sunt. hic supra dicto facie quoque | |
| indiscreta similis fuisse traditur, Regini autem discipulus | |
| et filius sororis fuisse Sostratus. | 5 |