| Lysippum Sicyonium Duris negat ullius fuisse disci- | 34.61.1 |
| pulum, sed primo aerarium fabrum audendi rationem | |
| cepisse pictoris Eupompi responso. eum enim interroga- | |
| tum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata | |
| hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non | 5 |
| artificem. plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, | 62.1 |
| fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem | |
| M. Agrippa ante Thermas suas dicavit, mire gratum Ti- | |
| berio principi. non quivit temperare sibi in eo, quam- | |
| quam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque | 5 |
| in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta | |
| pop. R. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi | |
| apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adama- | |
| tum, reposuerit. nobilitatur Lysippus et temulenta tibi- | 63.1 |
| cina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga | |
| cum Sole Rhodiorum. fecit et Alexandrum Magnum multis | |
| operibus, a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari | |
| iussit Nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum | 5 |
| pretio perisset gratia artis, detractum est aurum, pretio- | |
| siorque talis existimabatur etiam cicatricibus operis atque | |
| concisuris, in quibus aurum haeserat, remanentibus. idem | 64.1 |
| fecit Hephaestionem, Alexandri Magni amicum, quem qui- | |
| dam Polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante | |
| fuerit; item Alexandri venationem, quae Delphis sacrata | |
| est, Athenis Satyrum, turmam Alexandri, in qua amicorum | 5 |
| eius imagines summa omnium similitudine expressit; hanc | |
| Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. fecit et | |
| quadrigas multorum generum. statuariae arti plurimum | 65.1 |
| traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora | |
| faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per | |
| quae proceritas signorum maior videretur. non habet | |
| Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit | 5 |
| nova intactaque ratione quadratas veterum staturas per- | |
| mutando, vulgoque dicebat ab illis factos quales essent | |
| homines, a se quales viderentur esse. propriae huius | |
| videntur esse argutiae operum custoditae in minimis quo- | |
| que rebus. | 10 |