| Artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, | 34.68.1 |
| miris laudibus celebrant Telephanen Phocaeum, ignotum | |
| alias, quoniam * * * Thessaliae habitaverit et ibi opera | |
| eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur Poly- | |
| clito, Myroni, Pythagorae. laudant eius Larisam et Spin- | 5 |
| tharum pentathlum et Apollinem. alii non hanc ignobili- | |
| tatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque | |
| Darei officinis dediderit, existimant. |