| Praxiteles quoque, <qui> marmore felicior, ideo et clarior | 34.69.1 |
| fuit, fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: Proserpinae | |
| raptum, item catagusam et Liberum patrem, Ebrietatem | |
| nobilemque una Satyrum, quem Graeci periboëton cogno- | |
| minant, et signa, quae ante Felicitatis aedem fuere, Vene- | 5 |
| remque, quae ipsa aedis incendio cremata est Claudii | |
| principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, | |
| item stephanusam, psel<i>umenen, Oporan, Harmodium et | 70.1 |
| Aristogitonem tyrannicidas, quos a Xerxe Persarum rege | |
| captos victa Perside Atheniensibus remisit Magnus Alex- | |
| ander. fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae | |
| comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant. | 5 |
| spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimen- | |
| tia, flentis matronae et meretricis gaudentis. hanc putant | |
| Phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis | |
| et mercedem in vultu meretricis. habet simulacrum et | 71.1 |
| benignitas eius; Calamidis enim quadrigae aurigam suum | |
| inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in ho- | |
| mine crederetur. ipse Calamis et alias quadrigas bigasque | |
| fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne videatur | 5 |
| in hominum effigie inferior, Alc<u>mena nullius est nobilior. |