Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed
|
34.72.1
|
aereum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at Poly-
|
|
cliti discipulus Aristides quadrigas bigasque. Amphicrates
|
|
Leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris
|
|
Harmodio et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio
|
5
|
usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit;
|
|
quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei volentes
|
|
nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere
|
|
atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam
|
|
addi ab artifice vetuerunt.—Bryaxis Aesculapium et
|
73.1
|
Seleucum fecit, Boëdas adorantem, Baton Apollinem et
|
|
Iunonem, qui sunt Romae in Concordiae templo, Cresilas
|
74.1
|
volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum
|
|
restet animae, et Olympium Periclen dignum cognomine,
|
|
mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores
|
|
fecit. Cephisodorus Minervam mirabilem in portu Athe-
|
5
|
niensium et aram ad templum Iovis Servatoris in eodem
|
|
portu, cui pauca comparantur, Canachus Apollinem nudum,
|
75.1
|
qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris
|
|
temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut
|
|
linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitis-
|
|
que retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in
|
5
|
partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celeti-
|
|
zontas pueros, Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum
|
|
patrem eius fecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem vol-
|
|
neratam, Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Minervae
|
76.1
|
fuit LXIIII annis, idem et Minervam, quae my<c>tica ap-
|
|
pellatur—dracones in Gorgone eius ad ictus citharae
|
|
tinnitu resonant—; idem equitem S<i>monem, qui primus
|
|
de equitatu scripsit. Daedalus, et ipse inter fictores lau-
|
5
|
datus, pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes
|
|
Protesilaum et Pythodemum luctatorem.—Euphranoris
|
77.1
|
Alexander Paris est, in quo laudatur quod omnia simul
|
|
intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen
|
|
Achillis interfector. huius est Minerva, Romae quae
|
|
dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et
|
5
|
simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, sinistra spicam
|
|
ac papavera tenens, item Latona puerpera Apollinem et
|
|
Dianam infantes sustinens in aede Concordiae. fecit et
|
78.1
|
quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et Virtutem
|
|
et Graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem
|
|
et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis;
|
|
Eutychides Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem
|
5
|
plurimi dixere.—Hegiae Minerva Pyrrhusque rex lauda-
|
|
tur et celetizontes pueri et Castor ac Pollux ante aedem
|
|
Iovis Tonantis, Hagesiae in Pario colonia Hercules, Isidoti
|
|
buthytes.—Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit
|
79.1
|
dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et
|
|
Argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in
|
|
Ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per
|
|
vestem puero, Autolycum pancrati<i> victorem, propter quem
|
5
|
Xenophon symposium scripsit, Iovemque illum Tonantem
|
|
in Capitolio ante cuncta laudabilem, item Apollinem dia-
|
|
dematum, Lyciscum mangonem, puerum subdolae ac fucatae
|
|
vernilitatis, Lycius et ipse puerum suffitorem.—Menaechmi
|
80.1
|
vitulus genu premitur replicata cervice. ipse Menaechmus
|
|
scripsit de sua arte.—Naucydes Mercurio et discobolo
|
|
et immolante arietem censetur, Naucerus luctatore anhe-
|
|
lante, Niceratus Aesculapi<o> et Hygia, qui sunt in Concor-
|
5
|
diae templo Romae.—Pyromachi quadriga ab Alcibiade
|
|
regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus
|
|
Hygiam et Minervam, Phanis, Lysippi discipulus, epithyu-
|
|
san.—Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte;
|
81.1
|
Periclis Olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque
|
|
oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum fudit,
|
|
fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis
|
|
et iniquum sui iudicem, crebro perfecta signa frangentem,
|
5
|
dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum
|
|
cognominatum—hoc in eo expressit, nec hominem ex
|
82.1
|
aere fecit, sed iracundiam—et Achillem nobilem, item
|
|
epistaten exercentem athletas; Strongylion Amazonem, quam
|
|
ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comi-
|
|
tatu Neronis principis circumlatam. idem fecit puerum,
|
5
|
quem amando Brutus Philippiensis cognomine suo in-
|
|
lustravit.—Theodorus, qui labyrinthum fecit Sami, ipse
|
83.1
|
se ex aere fudit. praeter similitudinis mirabilem famam
|
|
magna suptilitate celebratu<r>: dextra limam tenet, laeva
|
|
tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste par-
|
|
vitatis ut miracul<um>: pictam eam currumque et aurigam
|
5
|
integeret alis simul facta musca.—Xenocrates, Tisi-
|
|
cratis discipulus, ut alii, Euthycratis, vicit utrosque copia
|
|
signorum. et de sua arte composuit volumina.
|
|