| Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed | 34.72.1 |
| aereum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at Poly- | |
| cliti discipulus Aristides quadrigas bigasque. Amphicrates | |
| Leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris | |
| Harmodio et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio | 5 |
| usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; | |
| quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei volentes | |
| nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere | |
| atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam | |
| addi ab artifice vetuerunt.—Bryaxis Aesculapium et | 73.1 |
| Seleucum fecit, Boëdas adorantem, Baton Apollinem et | |
| Iunonem, qui sunt Romae in Concordiae templo, Cresilas | 74.1 |
| volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum | |
| restet animae, et Olympium Periclen dignum cognomine, | |
| mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores | |
| fecit. Cephisodorus Minervam mirabilem in portu Athe- | 5 |
| niensium et aram ad templum Iovis Servatoris in eodem | |
| portu, cui pauca comparantur, Canachus Apollinem nudum, | 75.1 |
| qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris | |
| temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut | |
| linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitis- | |
| que retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in | 5 |
| partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celeti- | |
| zontas pueros, Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum | |
| patrem eius fecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem vol- | |
| neratam, Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Minervae | 76.1 |
| fuit LXIIII annis, idem et Minervam, quae my<c>tica ap- | |
| pellatur—dracones in Gorgone eius ad ictus citharae | |
| tinnitu resonant—; idem equitem S<i>monem, qui primus | |
| de equitatu scripsit. Daedalus, et ipse inter fictores lau- | 5 |
| datus, pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes | |
| Protesilaum et Pythodemum luctatorem.—Euphranoris | 77.1 |
| Alexander Paris est, in quo laudatur quod omnia simul | |
| intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen | |
| Achillis interfector. huius est Minerva, Romae quae | |
| dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et | 5 |
| simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, sinistra spicam | |
| ac papavera tenens, item Latona puerpera Apollinem et | |
| Dianam infantes sustinens in aede Concordiae. fecit et | 78.1 |
| quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et Virtutem | |
| et Graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem | |
| et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis; | |
| Eutychides Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem | 5 |
| plurimi dixere.—Hegiae Minerva Pyrrhusque rex lauda- | |
| tur et celetizontes pueri et Castor ac Pollux ante aedem | |
| Iovis Tonantis, Hagesiae in Pario colonia Hercules, Isidoti | |
| buthytes.—Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit | 79.1 |
| dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et | |
| Argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in | |
| Ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per | |
| vestem puero, Autolycum pancrati<i> victorem, propter quem | 5 |
| Xenophon symposium scripsit, Iovemque illum Tonantem | |
| in Capitolio ante cuncta laudabilem, item Apollinem dia- | |
| dematum, Lyciscum mangonem, puerum subdolae ac fucatae | |
| vernilitatis, Lycius et ipse puerum suffitorem.—Menaechmi | 80.1 |
| vitulus genu premitur replicata cervice. ipse Menaechmus | |
| scripsit de sua arte.—Naucydes Mercurio et discobolo | |
| et immolante arietem censetur, Naucerus luctatore anhe- | |
| lante, Niceratus Aesculapi<o> et Hygia, qui sunt in Concor- | 5 |
| diae templo Romae.—Pyromachi quadriga ab Alcibiade | |
| regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus | |
| Hygiam et Minervam, Phanis, Lysippi discipulus, epithyu- | |
| san.—Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; | 81.1 |
| Periclis Olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque | |
| oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum fudit, | |
| fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis | |
| et iniquum sui iudicem, crebro perfecta signa frangentem, | 5 |
| dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum | |
| cognominatum—hoc in eo expressit, nec hominem ex | 82.1 |
| aere fecit, sed iracundiam—et Achillem nobilem, item | |
| epistaten exercentem athletas; Strongylion Amazonem, quam | |
| ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comi- | |
| tatu Neronis principis circumlatam. idem fecit puerum, | 5 |
| quem amando Brutus Philippiensis cognomine suo in- | |
| lustravit.—Theodorus, qui labyrinthum fecit Sami, ipse | 83.1 |
| se ex aere fudit. praeter similitudinis mirabilem famam | |
| magna suptilitate celebratu<r>: dextra limam tenet, laeva | |
| tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste par- | |
| vitatis ut miracul<um>: pictam eam currumque et aurigam | 5 |
| integeret alis simul facta musca.—Xenocrates, Tisi- | |
| cratis discipulus, ut alii, Euthycratis, vicit utrosque copia | |
| signorum. et de sua arte composuit volumina. |