| Nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fe- | 34.86.1 |
| cerunt, ut Apollodorus, Androbulus, Asclepiodorus, Aleuas | |
| philosophos, Apellas et adornantes se feminas, Antignotus | |
| et perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, Antimachus, | |
| Athenodorus feminas nobiles, Aristodemus et luctatores | 5 |
| bigasque cum auriga, philosophos, anus, Seleucum regem. | |
| habet gratiam suam huius quoque doryphorus.—Cephi- | 87.1 |
| sodoti duo fuere: prioris est Mercurius Liberum patrem | |
| in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata | |
| —persona in incerto est—; sequens philosophos fecit. | |
| Colotes, qui cum Phidia Iovem Olympium fecerat, philo- | 5 |
| sophos, item Cleon et Cenchramis et Callicles et Cepis, | |
| Chalcosthenes et comoedos et athletas, Daippus per<i>xyo- | |
| menon, Daiphron et Damocritus et Daemon philosophos. | |
| —Epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in | 88.1 |
| tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blan- | |
| diente. Eubuli mulier admirans laudatur, Eubulidis digi- | |
| tis computans.—Micon athletis spectatur, Menogenes | |
| quadrigis.—Nec minus Niceratus omnia, quae ceteri, | 5 |
| adgressus repraesentavit Alcibiaden lampadumque accensu | |
| matrem eius Demaraten sacrificantem.—Tisicratis bigae | 89.1 |
| Piston mulierem inposuit, idem fecit Martem et Mercu- | |
| rium, qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum | |
| nemo laudet saeviorem Phalaride tyranno, cui taurum | |
| fecit mugitus <inclusi> hominis pollicitus igni subdito et | 5 |
| primus expertus cruciatum eum iustiore saevitia. huc a | |
| simulacris deorum hominumque devocaverat humanissimam | |
| artem. ideo tot conditores eius laboraverant, ut ex ea | |
| tormenta fierent! itaque una de causa servantur opera | |
| eius, ut quisquis illa videat, oderit manus.—Sthennis | 90.1 |
| Cererem, Iovem, Minervam fecit, qui sunt Romae in Con- | |
| cordiae templo, idem flentes matronas et adorantes sacri- | |
| ficantesque. Simon canem et sagittarium fecit, Stra- | |
| tonicus caelator ille philosophos, copas uterque; athletas | 91.1 |
| autem et armatos et venatores sacrificantesque Baton, | |
| Euchir, Glaucides, Heliodorus, Hicanus, <I>ophon, Lyson, | |
| Leon, Menodorus, Myagrus, Polycrates, Polyidus, Pytho- | |
| critus, Protogenes, idem pictor e clarissimis, ut dice- | 5 |
| mus, Patrocles, Pollis, Posidonius, qui et argentum caelavit | |
| nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus, Philon, Syme- | |
| nus, Timotheus, Theomnestus, Timarchides, Timon, Ti- | |
| sias, Thrason. |