| Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est | 34.92.1 |
| Callimachus, semper calumniator sui nec finem habentis | |
| diligentiae, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili | |
| exemplo adhibendi et curae modum. huius sunt saltantes | |
| Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem | 5 |
| diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tra- | |
| dunt. non aere captus nec arte, unam tantum Zenonis | |
| statuam Cypria expeditione non vendidit Cato, sed quia | |
| philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam in- | |
| <sig>ne exemplum. | 10 |