| Metalla aeris multis modis instruunt medi- | 34.100.1 |
| cinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur, | |
| maxime tamen prosunt cadmea. fit sine dubio haec et | |
| in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed | |
| nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt. | 5 |
| namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadm<e>a vocatur, | |
| fusuris necessarius, medicinae inutilis, sic rursus in for- | |
| nacibus existit alia, quae originis su<ae> nomen recipit. | |
| fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte | 101.1 |
| materiae et camaris lateribusque fornacium pro quantitate | |
| levitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore | |
| quam flammae eructarunt, appellata capnitis, exusta et | |
| nimia levitate similis favillae. interior optuma, camaris | 5 |
| dependens et ab eo argumento botryitis nominata, pon- | |
| derosior haec priore, levior secuturis—duo eius colores, | 102.1 |
| deterior cinereus, pumicis melior—, friabilis oculorumque | |
| medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium, | |
| quae propter gravitatem ad camaras pervenire non potuit. | |
| haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento, planitie crusta | 5 |
| verius quam pumex, intus varia, ad psoras utilior et | |
| cicatrices trahendas. fiunt ex ea duo alia genera: ony- | 103.1 |
| chitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis, | |
| ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, volneribus | |
| maxime utilis. omnis autem cadmea, in Cypri fornacibus | |
| optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, | 5 |
| ubi in cinerem rediit, extinguitur vino Ammineo quae ad | |
| emplastra praeparatur, quae vero ad psoras, aceto. quidam | 104.1 |
| in ollis fictilibus tusam urunt et lavant in mortariis, postea | |
| siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum | |
| spississimumque urit pruna et exustum Chio vino restinguit | |
| tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox | 5 |
| aqua pluvia macerat iterumque terit quod subsedit, donec | |
| cerussae simile fiat, nulla dentium offensa. eadem Iollae | |
| ratio, sed quam purissimum eligit lapidem. cadm<e>ae | 105.1 |
| effectus siccare, persanare, sistere fluctiones, pterygia et | |
| sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quid- | |
| quid in plumbi effectu dicemus. | |
| Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albu- | 5 |
| gines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum | |
| lacte sanat; itaque Aegyptii collyrii id modo terunt in | |
| coticulis. facit et vomitiones e melle sumptum. uritur | 106.1 |
| autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pon- | |
| dere, vaso<rum> circumlito spiramento, in caminis, donec | |
| vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui | |
| alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. | 5 |
| ustum teritur <in> mortario Thebaico, aqua pluvia lavatur | |
| iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relin- | |
| quitur, hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. tunc | |
| siccatum in sole in aerea pyxide servatur. |