| Et scoria aeris simili modo lavatur, minore | 34.107.1 |
| effectu quam ipsum aes. sed et aeris flos medicinae utilis | |
| est. fit aere fuso et in alias fornaces tralato; ibi flatu | |
| crebriore excutiuntur veluti mili<i> squamae, quas vocant | |
| florem; cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur, | 5 |
| rubentque similiter squamae aeris, quam vocant lepida, et | |
| sic adulteratur flos, ut squama veneat pro eo. est autem | |
| squama aeris decussa vi clavis, in quos panes aerei feru- | |
| minantur, in Cypri maxime officinis. omni<s> differentia | |
| haec est, quod squama excutitur ictu isdem panibus, flos | 10 |
| cadit sponte. squamae est alterum genus suptilius, ex | 108.1 |
| summa scilicet lanugine decussum, quod vocant stomoma. | |
| Atque haec omnia medici—quod pace eorum | |
| dixisse liceat—ignorant. pare<n>t nominibus: in tantum | |
| a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium | 5 |
| medicinae solebat. nunc quotiens incidere in libellos, com- | |
| ponere ex <i>is volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum | |
| experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus | |
| corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria | |
| mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic | 10 |
| ex<ci>tetur! |