| Etiamnum in aerariis reperiuntur quae vo- | 34.128.1 |
| cant pompholygem et spodon. differentia, quod pompho- | |
| lyx lotura separatur, spodos inlota est. aliqui quod sit | |
| candidum levissimumque pompholygem dixere et esse aeris | |
| a<c> cadm<e>ae favillam, spodon nigriorem esse ponderosiorem- | 5 |
| que, derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, ali- | |
| quando et carbonibus. haec aceto accepto odorem aeris | 129.1 |
| praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. con- | |
| venit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occur- | |
| rens, et ad omnia quae spodos. hoc solum distat, quod | |
| huius elutior vis est. additur et in emplastra, quibus | 5 |
| lenis refrigeratio quaeritur et siccatio. utilior ad omnia | |
| quae vino lota est. |