| Spodos Cypria optima. fit autem liquescentibus | 34.130.1 |
| cadm<e>a et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae | |
| totius evolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuli- | |
| gine distans candore. quod minus candidum ex ea, in- | |
| maturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompho- | 5 |
| lygem vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur, | |
| acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur, | |
| si attigit oculos, excaecet. est et mellei coloris spodos, | 131.1 |
| in qua plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque genus | |
| lavando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore | |
| lotura digitis scabritiae excernuntur. e<xi>mia vis est eius, | |
| quae vino lavatur. est aliqua et in genere vini differen- | 5 |
| tia. leni enim lota collyriis oculorum minus utilis puta- | |
| tur, eademque efficacior ulceribus, quae manent, vel oris, | |
| quae madeant, et omnibus medicamentis, quae parentur | |
| contra gangraenas. fit et in argenti fornacibus spodos, | 132.1 |
| quam vocant Lauriotim. utilissima autem oculis adfirmatur | |
| quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est vitae | |
| ingenia mirari. quippe ne quaerenda essent metalla, | |
| vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit. | 5 |