| Proxime indicari debent metalla ferri. | 34.138.1 |
| optumo pessimoque vitae instrumento <est>, siquidem hoc | |
| tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus, | |
| vites squalore deciso annis omnibus cogimus iuvenescere, | |
| hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios | 5 |
| usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, | |
| non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc | |
| tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pinnato, quam | |
| sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, | |
| ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam feci- | 10 |
| mus pinnasque ferro dedimus. quam ob rem culpa eius | 139.1 |
| non naturae fiat accepta. aliquot experimentis probatum | |
| est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod ex- | |
| pulsis regibus populo Romano dedit Porsina, nominatim | |
| comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agri cultu | 5 |
| uteretur. et tum stilo <osseo> scribere institutum ve- | |
| tustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in | |
| tertio consulatu extat edictum in tumultu necis Clodianae | |
| prohibentis ullum telum esse in urbe. et a<rs a>n<t>i- | 140.1 |
| qua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quo- | |
| que. Aristonidas artifex, cum exprimere vellet Athamantis | |
| furorem Learcho filio praecipitato residentem paenitentia, | |
| aes ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem aeris | 5 |
| relucente exprimeretur verecundiae rubor. hoc signum | |
| exstat hodie Rhodi. est in eadem urbe et ferreus Her- | 141.1 |
| cules, quem fecit Alcon laborum dei patientia inductus. | |
| videmus et Romae scyphos e ferro dicatos in templo | |
| Martis Ultoris. obstitit eadem naturae benignitas exigentis | |
| ab ferro ipso poenas robigine eademque providentia nihil | 5 |
| in rebus mortalius facientis quam quod esset infestissi- | |
| mum mortalitati. |