| Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, | 34.142.1 |
| quippe etiam insula Italiae Ilva gignente, minimaque diffi- | |
| cultate adgnoscuntur colore ipso terrae manifesto. ratio | |
| eadem excoquendis venis; in Cappadocia tantum quaestio | |
| est, aquae an terrae fiat acceptum, quoniam perfusa Ce- | 5 |
| r<as>o fluvio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit. | |
| differentia ferri numerosa. prima in genere terrae cae- | 143.1 |
| live: aliae molle tantum plumboque vicinum subministrant, | |
| aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clavis maxime | |
| fugiendum, cui prior ratio convenit; aliud brevitate sola | |
| placet clavisque caligariis, aliud robiginem celerius sentit. | 5 |
| stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, | |
| a stringenda acie vocabulo inposito. et fornacium magna | 144.1 |
| differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis | |
| ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes | |
| malleorumve rostra. summa autem differentia in aqua, | |
| cui subinde candens inmergitur. haec alibi atque alibi | 5 |
| utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim in Hi- | |
| spania et Turiassonem, Comum in Italia, cum ferraria | |
| metalla in iis locis non sint. ex omnibus autem generi- | 145.1 |
| bus palma Serico ferro est; Seres hoc cum vestibus suis | |
| pellibusque mittunt; secunda Parthico. neque alia genera | |
| ferri ex mera acie temperantur, ceteris enim admiscetur | |
| mollior complexus. in nostro orbe aliubi vena bonitatem | 5 |
| hanc praestat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone, | |
| aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariae cotes | |
| aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies. mirum- | 146.1 |
| que, cum excoquatur vena, aquae modo liquari ferrum, | |
| postea in spongeas frangi. tenuiora ferramenta oleo re- | |
| stingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. a ferro | |
| sanguis humanus se ulciscitur, contactum namque eo ce- | 5 |
| lerius robiginem trahit. |