| Est et robigo ipsa in remediis, et sic proditur | 34.152.1 |
| Telephum sanasse Achilles, sive id aerea sive ferrea cuspide | |
| fecit; ita certe pingitur ex ea decutiens gladio. sed robigo | |
| ferri deraditur umido ferro clavis veteribus. potentia eius | 153.1 |
| ligare, siccare, sistere. emendat alopecias inlita. utuntur | |
| et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum | |
| cera et myrteo oleo, ad ignes vero sacros ex aceto, item | |
| ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. | 5 |
| sistit et feminarum profluvia inposita velleribus, plagis | |
| quoque recentibus vino diluta et cum murra subacta, con- | |
| dylomatis ex aceto. podagras quoque inlita lenit. |