| Squama quoque ferri in usu est ex acie aut | 34.154.1 |
| mucronibus, maxime simili, sed acriore vi quam robigo, | |
| quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur. | |
| sanguinem sistit, cum volnera ferro maxime fiant. sistit | |
| et feminarum profluvia. inponitur et contra lienium vitia, | 5 |
| et haemorroidas compescit ulcerumque serpentia. et genis | |
| prodest farinae modo adspersa paullisper. praecipua tamen | 155.1 |
| commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera | |
| fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus | |
| carnes recreandas. componitur hoc modo: pr<opo>li<s> oboli | |
| VI, Cimoliae cretae drachmae VI, aeris tusi drachmae II, | 5 |
| squamae ferri totidem, cerae X, olei sextarius. his adicitur, | |
| cum sunt repurganda volnera aut replenda, ceratum. |