| Sequitur natura plumbi, cuius duo genera, | 34.156.1 |
| nigrum atque candidum. pretiosissimum <in> hoc candidum, | |
| Graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in | |
| insulas Atlantici maris peti vitilibusque navigiis et cir- | |
| cumsutis corio advehi. nunc certum est in Lusitania gigni | 5 |
| et in Gallaecia summa tellure, harenosa et coloris nigri. | |
| pondere tantum ea deprehenditur; interveniunt et minuti | 157.1 |
| calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas | |
| metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur | |
| et in aurariis metallis, quae alutias vocant, aqua inmissa | |
| eluente calculos nigros paullum candore variatos, quibus | 5 |
| eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis, quibus | |
| aurum colligitur, cum eo remanent; postea cami<n>is sepa- | |
| rantur conflatique in plumbum album resolvuntur. non | 158.1 |
| fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum | |
| abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi | |
| inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc | |
| ei sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album | 5 |
| habuit auctoritatem et Iliacis temporibus teste Homero, | |
| cassiterum ab illo dictum. plumbi nigri origo duplex | 159.1 |
| est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex | |
| sese parit aut cum argento nascitur mixtisque venis con- | |
| flatur. huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum | |
| appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in | 5 |
| fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae venae; | |
| haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis parti- | |
| bus nonis II. |