| Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit | 34.160.1 |
| gratiorem ac compescit virus aeruginis, mirumque, pondus | |
| non auget. specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus, | |
| Brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et | |
| ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi | 5 |
| tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis | |
| albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium | |
| appellant. iidem et tertiarium vocant, in quo duae sunt | |
| nigri portiones et tertia albi. pretium eius in libras 𐆖 XX. | |
| hoc fistulae solidantur. inprobiores ad tertiarium additis | 161.1 |
| partibus aequis albi argentarium vocant et eo quae volunt | |
| incoquunt. pretium huius faciunt in p. 𐆖 LXX. albo per | |
| se sincero pretium sunt 𐆖 LXXX, nigro 𐆖 VII. | |
| Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota | 5 |
| umida est. ideo album nulli rei sine mixtura utile est. | |
| neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescat | |
| argentum, confirmantque, si minus albo nigri, quam satis | 162.1 |
| sit, misceatur, erodi ab eo argentum. album incoquitur | |
| aereis operibus Galliarum invento ita, ut vix discerni possit | |
| ab argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum | |
| incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis | 5 |
| iumentorumque ac iugorum in Alesia oppido; reliqua gloria | |
| Biturigum fuit. coepere deinde et esseda sua colisataque | 163.1 |
| ac petorita exornare simili modo, quae iam luxuria ad | |
| aurea quoque, non modo argentea, staticula pervenit, quae- | |
| que in scyphis cerni prodigum erat, haec in vehiculis | |
| adteri cultus vocatur. plumbi albi experimentum in charta | 5 |
| est, ut liquefactum pondere videatur, non calore, rupisse. | |
| India neque aes neque plumbum habet gemmisque ac | |
| margaritis suis haec permutat. |