Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit 34.160.1
gratiorem ac compescit virus aeruginis, mirumque, pondus
non auget. specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus,
Brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et
ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi 5
tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis
albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium
appellant. iidem et tertiarium vocant, in quo duae sunt
nigri portiones et tertia albi. pretium eius in libras 𐆖 XX.
hoc fistulae solidantur. inprobiores ad tertiarium additis 161.1
partibus aequis albi argentarium vocant et eo quae volunt
incoquunt. pretium huius faciunt in p. 𐆖 LXX. albo per
se sincero pretium sunt 𐆖 LXXX, nigro 𐆖 VII.
  Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota 5
umida est. ideo album nulli rei sine mixtura utile est.
neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescat
argentum, confirmantque, si minus albo nigri, quam satis 162.1
sit, misceatur, erodi ab eo argentum. album incoquitur
aereis operibus Galliarum invento ita, ut vix discerni possit
ab argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum
incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis 5
iumentorumque ac iugorum in Alesia oppido; reliqua gloria
Biturigum fuit. coepere deinde et esseda sua colisataque 163.1
ac petorita exornare simili modo, quae iam luxuria ad
aurea quoque, non modo argentea, staticula pervenit, quae-
que in scyphis cerni prodigum erat, haec in vehiculis
adteri cultus vocatur. plumbi albi experimentum in charta 5
est, ut liquefactum pondere videatur, non calore, rupisse.
India neque aes neque plumbum habet gemmisque ac
margaritis suis haec permutat.